- VATINIUS
- I.VATINIUScum eset dignitati Ciceronis semper adversus, ita postea praevaluit amicitiâ eius, ut duobus iudiciis publicis ab eo sit defensus. Val. Max. l. 4. c. 2. Vatinius (inquit Seneca de Constant. Sapient. c. 17.) assiduô convitiô depudere didicerat. In tantum autem odium populi Roman. pervenerat, iam detectis illius vitiis, ut in proverbium cesserit odium Vatinianum. Catullus ad Calvum, Epigr. 14. v. 1.Ni te plus oculis meis amarem,Iucundissime Calve, munere istôOdissem te odiô Vatinianô.II.VATINIUSsutor quidam, corpore detortô, qui e calice vili atque deformi vitreo bibit, qui quatuor rostra, instar nasorum protensa, habuit. Iuvenal. Sat. 5. v. 46.Tu Beneventani sutoris nomen habentemSiccabis calicem nasorum quatuor. ———Huius meminit Tacit. l. 15. Annal. c. 34. De illo quoque sic Martialis l. 14. Epigr. 96.Vilia sutoris calices monumenta VatiniAccipe, sed nasus longior ille fuit.Hinc magna vasa, vilia, et lignea, Vatiniana dicuntur. Idem Martialis, l. 10. Epigr. 3. v. 3.Quae sulpuratô nolit empta ramentôVatiniorum proxeneta fractorum.Facetiis scurrilibus primo in contumelias assumptus, dein optimi cuiusque criminatione gratiam ac pecunias comparavit: edidit gladiatorium munus Beneventi. Tacit. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.